monumenta.ch > Victricius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 10, 1
Cur igitur reliquias appellamus? quia rerum imagines, et signa sunt verba, subiicitur oculis cruor et limus. Id nos reliquiarum nomine, quia aliter non possumus, velut vividi sermonis impressione signamus. Sed nos nunc totum in parte dicendo, non corporalium luminum obices, sed cordis oculos aperimus. Non enim res verbis, sed verba serviunt rebus.